VENI CREATOR SPIRITUS
Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti, pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis,
caritas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In saecula saeculorum.
Amen.
V/. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur, alleluia.
R/. Et
renovabis faciem terrae, alleluia.
Oremus
Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis
in eodem Spiritu recta sapere; et de ejus semper consolatione gaudere. Per
Christum Dominum nostrum. Amén.
REGINA COELI LATÍN
V: Regina
caeli, laetare, R. alleluia.
V: Quia
quem meruisti portare, R. alleluia.
V: Resurrexit,
sicut dixit, R. alleluia.
V: Ora
pro nobis Deum, R. alleluia.
V: Gaude
et laetare Virgo María, R. alleluia.
V: Quia
surrexit Dominus vere, R. alleluia.
Oremus:
Deus, qui per
resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare
dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam,
perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
No hay comentarios:
Publicar un comentario